[The Fair Maid of Perth by Sir Walter Scott]@TWC D-Link bookThe Fair Maid of Perth PREFACE 5/7
Stant igitur partes attonitae, tanquam non ad conflictum progressuri, ob defectum evasi: noluit enim pars integrum habens numerum sociorum consentire, ut unus de suis demeretur; nec potuit pars altera quocumque pretio alterum ad supplendum vicem fugientis inducere.
Stupent igitur omnes haerentes, de damno fugitivi conquerentes.
Et cum totum illud opus cessare putaretur, ecce in medio prorupit unus stipulosus vernaculus, statura modicus, sed efferus, dicens: Ecce ego! quis me conducet intrare cum operariis istis ad hunc ludum theatralem? Pro dimidia enim marca ludum experiar, ultra hoc petens, ut si vivus de palaestra evasero, victum a quocumque vestrum recipiam dum vixero: quia, sicut dicitur, "Majorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat suis pro amicis." Quali mercede donabor, qui animam meam pro inimicis reipublicae et regni pono? Quod petiit, a rege et diversis magnatibus conceditur.
Cum hoc arcus ejus extenditur, et primo sagittam in partem contrariam transmittit, et unum interficit. Confestim hinc inde sagittae volitant, bipennes librant, gladios vibrant, alterutro certant, et veluti carnifices boves in macello, sic inconsternate ad invicem se trucidant.
Sed nec inter tantos repertus est vel unus, qui, tanquam vecors ant timidus, sive post tergum alterius declinans, seipsum a tanta caede praetendit excusare.
<<Back Index Next>> D-Link book Top TWC mobile books
|