[The Fair Maid of Perth by Sir Walter Scott]@TWC D-Link book
The Fair Maid of Perth

PREFACE
4/7

Both incidents, however, were introduced, no doubt from tradition, by the Continuator of Fordun [Bower], whose narrative is in these words: Anno Dom.

millesimo trecentesimo nonagesimo sexto, magna pars borealis Scotiae, trans Alpes, inquietata fuit per duos pestiferos Cateranos, et eorum sequaces, viz.

Scheabeg et suos consanguinarios, qui Clankay, et Cristi Jonsonem ac suos, qui Clanqwhele dicebantur; qui nullo pacto vel tractatu pacificari poterant, nullaque arte regis vel gubernatoris poterant edomari, quoadusque nobilis et industriosus Dominus David de Lindesay de Crawford, at Dominus Thomas comes Moraviae, diligentiam et vires apposuerunt, ac inter partes sic tractaverunt, ut coram domino rege certo die convenirent apud Perth, et alterutra pars eligeret de progenie sua triginta personas adversus triginta de parte contraria, cum gladiis tantum, et arcubus et sagittis, absque deploidibus, vel armaturis aliis, praeter bipennes; et sic congredientes finem liti ponerant, et terra pace potiretur.

Utrique igitur parti summe placuit contractus, et die lunae proximo ante festum Sancti Michaelis, apud North insulam de Perth, coram rege et gubernatore et innumerabili multitudine comparentes, conflictum acerrimum inierunt; ubi de sexaginta interfecti sunt omnes, excepto uno ex parte Clankay et undecim exceptis ex parte altera.

Hoc etiam ibi accidit, quod omnes in procinctu belli constituti, unus eorum locum diffugii considerans, inter omnes in amnem elabitur, et aquam de Thaya natando transgreditur; a millenis insequitur, sed nusquam apprehenditur.


<<Back  Index  Next>>

D-Link book Top

TWC mobile books